- MONILE
- MONILEproprie ornamentum muliebre ex gemmis, e colle dependens, teste Isidorô l. 19. c. 31. περιτραχήλιος κόσμος Graecis. Virg. Aen. l. 1. v. 657.——— ——— Quod gesserat olimMaxima natarum Priami, colloque MonileBaccatum.Idem tamen l. 7. v. 278. cum phaleris confundir, inquiens:Aurea pectoribus demissa Monilia pendent.Quae a se invicem distinguit quoque A. Gellius l. 5. c. 5. Veneri Capitaolinae Monile, quod Fortunae Tusculanae dedicatum erat, dedicâsse Galbam, docet Sueton. in eo c. 18. Primum eorum Architectum, Vulcanum facit Nonnus Dionysiac. l. 2. Vide quoque eundem l. 5. ubi elegantissime Monilium Torquiumque fabricam et connexum omnem demonstrat: Loci initium,Ποικίλον ὁρμὸν ἔτευζε etc.Varium Monile fecit,Sed et Monilia omnem ornatum corpori appensum designant nonnumquam, Gassianus Institution. l. 5. c. 11. Auriuna substantia est, licet per multa variaque Monilium genera, pro artificum videatur ingenio ac varietate distincta. Unde splendida ornamenta muliebria, ea exponit vetus Enarrator Prudentii Peristeph. Hymn. 9. Illorum speciem repraesentant typi Virginum Vestalium, quos expictos in earundem Syntagmate dedit Lipsius. De Monili in primis Eriphyles, illo adeo celebri, vide Stat. Theb. l. 2. et Casp. Barthium Animadversion. ad eum: uti de Monilibus matrum, inter infamtum crepundia, supra in hav voce: aliquid etiam infra in Nusca.Quia vero in Monilibus plerumque arrhae Sponsalitiae consistebant, hinc ὁρμάξειν et ὁρμάξεςθαι subarrhandi ritus Graecis quoque dictus est, ut videbimus intra ubi de eo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.